monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 2, 3
Refert autem Strabo, Graecorum nobilis scriptor, tantas illam exhalare nebulas, madefacta humo Oceani crebris excursibus, ut subtectus sol per illam pene totam foediorem, qui serenus est, diem negetur aspectui; noctem quoque clariorem. In extrema eius parte Memma , quam Cornelius etiam annalium scriptor narrat, metallis plurimis copiosam, herbis frequentem, et his feraciorem omnibus, quia pecora magis quam homines alat.