monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 2, 2
In duobus millibus trecentis decem stadiis latitudo eius, ubi patentior; longitudo non ultra septem millia centum triginta duo stadia fertur extendi: modo vero dumosa, modo silvestri iacere planitie, montibus etiam nonnullis increscere; mari tardo circumflua, quod nec remis facile impellentibus cedat, nec ventorum flatibus intumescat: quia remotae longius terrae causas motibus negant; quippe illuc latius quam usquam aequor extenditur.