monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 2, 1
Nunc autem de Britannia insula, quae in sinu Oceani inter Hispanias, Gallias et Germaniam sita est, ut potuero, paucis absolvam. Cuius licet magnitudinem olim nemo, ut refert Livius, circumvectus est, multis tamen data est varia opinio de ea loquendi. Quandiu siquidem armis inaccessam Romanis, Iulius Caesar praeliis, ad gloriam tantum quaesitis, aperuit perviam; deinceps mercimoniis aliasque ob causas, multis patefacta mortalibus, non indiligenti quae secuta est aetati, certius sui prodit situm, quam, ut a Graecis Latinisque auctoribus accepimus, persequimur. Triquetram eam plures dixere, cono similem, inter septentrionalem occidentalemque plagam proiectam: uno, qui magnus est, angulo in Rheni ostia spectantem; dehinc correpta latitudine obliqua retro abstractam in duos exire alios; geminoque latere longiore Galliae praetendi atque Germaniae.