monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 1, 5
Habet tamen et alias insulas interius in suo aestu, quae dicuntur Baleares, habetque et aliam Mevaniam; nec non et Orcadas numero 34, quamvis non omnes excultas. Habet et in ultimo plagae occidentalis aliam insulam nomine Thylen, de qua Mantuanus: Tibi serviat ultima Thyle. Habet quoque hoc ipsum immensum pelagus in parte arctoa, id est septentrionali amplam insulam nomine Scanziam , unde nobis sermo, si Dominus iuverit, est assumendus: quia gens cuius originem flagitas, ab huius insulae gremio velut examen apum erumpens, in terram Europae advenit.