monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 1, 4
Habet in parte occidua idem Oceanus aliquantas insulas, et pene cunctas ob frequentiam euntium et redeuntium notas. Et sunt iuxta fretum Gaditanum haud procul, una Beata, et alia quae dicitur Fortunata, quamvis nonnulli et illa gemina Galliciae et Lusitaniae promontoria in Oceani insulis ponant. In quorum uno templum Herculis, in alio monumentum adhuc conspicitur Scipionis; tamen quia extremitatem Galliciae terrae continent, ad terram magnam Europae potius quam ad Oceani pertinent insulas.