monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 1, 3
Et nonnullae insulae in eodem mari habitabiles sunt, ut in orientali plaga, et Indico oceano, Hippodes, Iamnesia, sole perustae, quamvis inhabitabiles, tamen omnino sui spatio in longum latumque extensae. Taprobane quoque, in qua exceptis oppidis vel possessionibus, dicunt munitissimas urbes, decoram Sedaliam, omnino gratissimam Silestantinam , nec non Etheron , licet non ab aliquo scriptore dilucidas, tamen suis possessoribus affatim refertas.