monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 1, 2
Insulas quoque marinis fluctibus intermixtas, tam maiores quam etiam minores, quas Cycladas vel Sporadas cognominant, in immenso maris magni pelago sitas determinant. Oceani vero intransmeabilis ulteriores fines non solum non describere quis aggressus est, verum etiam nec cuiquam licuit transfretare: quia resistente ulva, et ventorum spiramine quiescente, impermeabiles esse sentiantur, et nulli cogniti, nisi soli ei qui eos constituit. Citerior vero eius pelagi ripa quam diximus, totius mundi circulum in modum coronae ambiens, fines suos curiosis hominibus et qui de hac re scribere voluerunt, perquam innotuit: quia et terrae circulus ab incolis possidetur.