monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 22, 5
Neque me quispiam putet ad horum probationem minus instructum. Iudicium namque manifestum est, quia presbyteros et diaconos sequentes Eusebium aperte constat a me deprehensos. Sed haec quidem transeo quae nunc non indignationis gratia, sed ad illorum confusionem a me prolata noscuntur. Hoc solum formido, hoc cogito, quod vos ad communionem criminis vocari conspicio.