monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 12, 3
Tunc enim Proclus episcopus de prophetia Ezechielis coram Ecclesia faciens sermonem de collata salute, ab omnibus est laudatus. Cuius prophetiae verba sunt haec: Et tu, fili hominis, prophetiza in Gog principem Mosoch et Tubal. Iudico enim eum morte, et sanguine, et imbre diluvii, et lapidibus grandinis, et ignem, et sulphur pluam super eum et omnes qui cum eo sunt . Et post pauca: Et scient quia ego sum Dominus.