monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 11, 4
In his igitur etiam imperator laudabat eum, cum et ipse veros sacerdotes imitaretur, et nequaquam persequi volentes admitteret. Ego tamen praesumptive dico quia mansuetudine omnes veros sacerdotes evicerit. Ob quam causam hostes suos citra belli certamina subiugabat, sicut ostenditur in Ioanne tyranno, et facta post hoc perditione barbarorum.