monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 9, 4
Qui etiam cognoscentes seductionem, culpabant se, eo quod facile credidissent. Cumque voluissent illum perimere seductorem, comprehendere nequiverunt. Repente namque disparuit, deditque suspicionem quia daemon fuerat erroneus, humano schemate circumamictus. Pro hac itaque passione multi tunc Cretensium Iudaeorum ad Christianam conversi sunt fidem.