monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 9, 1
Circa hoc tempus multi Iudaeorum in Creta Christiani facti sunt propter huiusmodi passionem. Quidam seductor Iudaeus finxit semetipsum esse Moysen, et coelitus destinatum ut Iudaeos illam insulam inhabitantes per mare duceret: ipsum se esse dicens qui olim filios Israel per Rubrum mare salvaverat. Circuibat itaque toto anno unamquamque illius insulae civitatem, suadebatque Iudaeis ut crederent: monens ut omnes pecunias atque possessiones relinquerent, cum utique deducti per siccum mare, ad repromissionis gaudia pervenirent.