monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 8, 12
Quo facto, miraculum quod inter eius manus accidit enarrabo. Navis maxima, quae grandes columnas devexit nuper, in littore Troiano fabricabatur. Cumque eam ad mare deducere voluissent multis funibus atque populo trahente, nullatenus movebatur. Quod dum plurimis diebus ageretur, suspicati sunt navem a daemonio retineri. Tunc ad Sylvanum venientes episcopum, rogaverunt eum ut in eo loco daret orationem, credentes hoc modo trahi navem.