monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 8, 5
Haec itaque regula est. Quia vero plurimi episcoporum ex aliis civitatibus ad alias propter utilitates temporum sunt migrati, nomina eorum qui sunt mutati subdidimus. Perigenes in Petris ordinatur episcopus; et quoniam cives eius eum suscipere noluerunt, Romanae civitatis episcopus iussit eum inthronizari in Corintho metropoli, defuncto eius episcopo; eique, donec advixit, Ecclesiae praefuit.