monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 8, 2
Eusebius itaque Pamphili in sexto Ecclesiasticae Historiae libro, Alexandrum unius Cappadociae civitatis episcopum refert, quia cum venisset causa orationis ad Hierosolymam, detentus sit ab eius civibus, et in locum Narcissi episcopi constitutus, et de caetero omni vita sua ipsi Ecclesiae praesedisse. Sic igitur apud veteres sine ulla differentia, de civitate ad aliam migrabat episcopus, dum utilitas evocaret.