monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 8, 1
Quia vero quidam dicebant ecclesiasticam regulam prohibere ne Proclus Constantinopolitanam teneret Ecclesiam, cum Cyzici fuisset ordinatus, volo pro hac re pauca narrare. Non enim mihi hoc vere dixisse videntur, sed aut invidia faciente, aut ignorantes ecclesiasticam sanctionem prohibuerunt, quae frequenter in Ecclesiis utiliter facta noscuntur.