monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.280 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 7, 2
Cumque quatuor transissent menses post Nestorii damnationem, Maximianus ordinatur episcopus, in monachica quidem vita, presbyterorum tamen collegio constitutus. Is enim opinionem reverendi viri olim habuerat, eo quod propriis sumptibus monumenta fabricaret, ut in eis religiosorum corpora sepeliret. Erat enim idiota sermone; et sub quiete vivere potius eligebat.