monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 5, 4
Qui vero circa Cyrillum erant, homilias Nestorii quas de hac quaestione protulerat saepius relegentes et ex ipsis iudicantes, eum velut blasphemantem Dei Filium damnaverunt. Hoc facto, qui circa Nestorium erant, aliud apud se concilium facientes, damnavere Cyrillum et cum eo Memnonem, Ephesinae civitatis episcopum. Non vero post multum venit etiam Ioannes Antiochenus episcopus, et cognoscens quae gesta sunt, indignabatur contra Cyrillum, tanquam seditionis auctorem, eo quod sic ferventissime Nestorii fecisset damnationem.