monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 18
Nos enim fatemur quoniam qui de sancta Virgine natus est, crucifixus est, Dominus est gloriae, sicut dixit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . Porro Nestorius dicit: Noli gloriari, Iudaee, non crucifixisti Deum: tanquam ipse Dominus gloriae idem non sit Deus.] Nam quia purum non dicit hominem Christum, sicut Photinus aut Paulus Samosatenus, etiam homiliae quas fecit ostendunt.