monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 17
Quamobrem et Helena Augusta Deo amabilis, locum amplum, ubi Dei Genitrix peperit, memoriis mirabilibus adornavit, hanc sacratissimam speluncam decenter irradians. Sed Origenes in primo tomo de Epistula Pauli apostoli ad Romanos, ait: Quomodo Dei genitrix dicatur, latius animadverte. Apparet igitur Nestorium ignorasse lectiones antiquorum. , sicut dixi, in sermone solo moratus est, et non solum eum sermonem ex animo dedit, sed etiam omnino Deum esse qui natus est denegavit.