monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 16
Quapropter veteres interpretes hoc ipsum dedignati sunt , quia aliqui adulterati sunt hanc epistulam, solvere hominem a Deo volentes. Est enim humanitas copulata divinitati, et iam non sunt duo, sed unum. Hac ratione confidentes antiqui, Mariam Dei non timuerunt dicere Genitricem. Eusebius Pamphili enim tertio libro de Vita Constantini, dixit: Etenim et generationem sustinere qui nobiscum est Deus propter nos voluit; et locus eius incarnatae generationis nominatus est apud Hebraeos Bethleem.