monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 15
Non mihi videtur Nestorius, neque Samosatenum secutus Paulum, neque Photinum, neque omnino purum hominem dixisse Christum; sed sermonem tantummodo quasi metuendum expavisse; et hoc passum, quia decenter non erat eruditus. Qui dum naturaliter eloquens fuisset, se putabat doctum, et libris antiquorum interpretum dedignabatur incumbere, omniumque se meliorem putabat esse: ignorans quia in catholica Ioannis Epistula in antiquis exemplaribus habeatur: Omnis spiritus qui solvit Iesum a Deo non est . Hunc enim sensum ex veteribus exemplaribus abstulerunt, qui separare volunt ab hominis dispensatione divinitatem.