monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 14
Nestorius autem apud multos in ea erat opinione, quia purum hominem diceret Christum, et tanquam Pauli Samosateni atque Photini dogma in Ecclesias introduceret. Sed de his maxima quaestio nata est et tumultus, ita ut universalis synodus ageretur. Ego vero legens Nestorii libros, quae intellexisse comperi hunc virum, et cum veritate conspexi, neque pro eius inimicitiis, neque pro gratia alterius explanabo.