monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 10
Persuasit enim imperatoribus ut eorum ecclesiae tollerentur. Quamobrem Constantinopoli eis ecclesia ablata est ante murum veterem posita civitatis, et in Cyzico, et aliae plurimae quas habebant in Hellesponto: quorum aliqui ad ecclesiam confugerunt, in consubstantialitatis fide consentientes. Sed, sicut ait Scriptura, Ebriosis vinum non deest, neque contentiosis lites: sic quoque Nestorio amanti persecutiones evenit ut persequeretur semper Ecclesiam Dei.