monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 9
Nestorius itaque agens praeter consuetudinem Ecclesiae, contra se plurimos incitabat, sicut eius actus ostendunt. In Germensi etenim Hellesponti civitate Antonius erat episcopus, qui cognoscens instantiam Nestorii adversus haereticos, Macedonianos et ipse persequi festinabat, quasi patriarchae imitatus imaginem. Porro Macedoniani aliquantulum sunt perpessi. Cumque Antonius vehementer insisteret, iam molestiam non ferentes, ad scelus se durissimum contulerunt. Mittentes etenim quosdam viros, et quod rectum est secundo loco ponentes, interemerunt eum. Hoc factum Macedonianorum, Nestorio maioris persecutionis dedit occasionem.