monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 7
Quaedam gens ultra Rhenum fluvium est Burgundionum. Isti vitam quietam agunt, et pene omnes fabri lignorum sunt, ex qua arte pascuntur: quorum regionem Hunni crebra invasione vastabant, et plurimos occidebant. At illi licet anxietate constricti, ad nullum se tamen hominum contulerunt, sed alicui Deo se committere cogitabant. Tunc audientes quia Romanorum Deus fortiter adiuvat se timentes , omnes communi consilio ad credulitatem Christi confugiunt. Venientesque in unam civitatem Galliarum, rogabant ut ab episcopo Christianorum baptisma consequerentur. At ille eos septem diebus faciens ieiunare et imbuens fide, baptizatos octava die abire praecepit. Qui sumpta fiducia contra tyrannos alacriter festinabant, et spe sua privati non sunt.