monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 4
Quinta vero ordinationis die oratorium Arianorum, in quod latenter conveniebant, auferre volens, eos ad tantum furorem perduxit, ut idem oratorium concremarent. Quae causa etiam vicinas consumpsit aedes, turbaque vehemens in civitate provenit. Verum Ariani semetipsos defendere praeparabant; sed eorum consilium custos civitatis Deus Dominus impedivit.