monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 3
Debella mecum haereticos, et ego tecum debellabo Persas. Haec cum dixisset, licet quidam odio haberent haereticos, tamen levitas sensus eius, et indignationis initium, et vanae gloriae tumor ei valde displicuit: quia neque parvulum tempus sustinens, ad talia verba descendit, et secundum proverbium, ut ita dicam, cum neque civitatis adhuc gustasset aquam, persecutor ferventissimus apparebat.