monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 12, 4, 2
Ideoque eum quasi opportunum doctrinis evocaverunt. Cumque transissent tres menses, Nestorius venit ab Antiochia, qui castitate inter plurimos praecipuus habebatur. Quibus autem fuerit moribus institutus, sapientes a primo eius sermone non latuit. Ordinatus enim decima die mensis Aprilis, consulatu Felicis et Tauri , mox illa divulgatam coram omni populo protulit vocem, faciens sermonem ad principem: Da mihi, inquit, o imperator, terram purgatam haereticis, et ego coelum tribuo.