monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 11, 4, 2
Hanc igitur curam virtus Christi etiam nostris temporibus demonstravit. Qua causa plurimi paganorum credentes baptizati sunt. Iudaeos autem, licet signa quaerentes, haec tamen non provocaverunt ad fidem. His ita apud Christianos gestis, plurimi parvipendentes, in sua nequitia permanserunt. Et non solum ludaei tantis prodigiis resultabant, sed etiam sequaces eorum similia sapuisse convicti sunt.