monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 11, 4, 1
Hoc igitur unum est rerum utilium quae Attici temporibus in Ecclesia provenerunt. Sed neque miraculorum aut sanitatum his defuit causa temporibus. Quidam namque Iudaeus cum paralyticus esset, plurimis annis in lecto iacebat. Cumque omnis medicina ei fuisset exhibita, et cunctorum Iudaeorum nihil oratio praevaleret, novissime ad baptismatis Christiani gratiam confugit, huic soli veritatis medicamini se committens. Hoc velociter episcopo Attico nuntiatur. Quem catechumenum factum, et spem Christi promittens, deportari cum lecto praecepit ad baptismum. Verum Iudaeus paralyticus baptismum vera fide suscipiens, cum de fonte fuisset levatus, aegritudine repente privatus est, et de caetero sanus fuit.