monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 11, 3, 4
Ex qua ab omnibus expulsus, rursus Constantinopolim remeavit, et apud episcopum Atticum, quae fuerant contra eum gesta deposuit, quemadmodum irrationabiliter episcopatu fuisset expulsus. Atticus autem cognoscens utilem causam Ecclesiae provenisse, Theodosium quidem verbo consolatus est, ut patienter ferret: praeponens autem causis personalibus generalem utilitatem, scripsit Agapito ut teneret episcopatum, nihilque de inimicitiis Theodosii cogitaret.