monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 11, 2, 2
Cum vero eos terrere tentasset, denuo mansuetudinem ostendebat; et inter haec non negligebat eloquium. Laborabat enim circa veterum lectiones, noctibus eis incumbens. Quapropter non eum movebant philosophicae aut sophisticae lectiones: erat enim et confabulantibus gratus, et cum tristibus moestus, et absolute secundum Apostolum omnibus omnia factus est . Primo quidem cum presbyter esset, et libros faciebat et meditatos coram ecclesia recitabat.