monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 11, 2, 1
Imperatore igitur octo annos agente, tertium annum Atticus habebat episcopatum , vir clarus et eruditus, venerabilis atque prudens. Unde etiam ecclesias sub eo magnum sumere contigit incrementum. Non enim solis propriae fidei personis munificus erat, sed etiam haereticis miraculum suae sapientiae demonstrabat; quos fatigare quidem nolebat.