monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.55 v > 61 v > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 35, 3
Dumque omnes cum mulieribus atque filiis, simul et mancipiis extra domum fuissent egressi, repente maxima domus oratorio cohaerens subito tota corruit, clamorque cum admiratione secutus est, quoniam oratio principis tantos homines a ruinae imminentis periculo liberasset. Arcadius itaque, relicto annorum octo filio Theodosio, de quo iam complura sunt narrata, defunctus est consulatu Bassi et Philippi , prima die Maii mensis, anno secundo ducentesimae nonagesimae septimae olympiadis. Is ergo cum patre quidem Theodosio tredecim regnavit annis, post mortem vero patris quatuordecim. Vixit annis triginta et uno.