monumenta.ch > Hieronymus > Ieremias, 13 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 35, 1
Non multo post tempore quam Ioannes defunctus est, moritur et Arcadius imperator, vir mitis et quietus, et circa finem vitae pro huiusmodi causa venerabilis aestimatur. In urbe Constantinopoli domus est maxima habens cognomen Cariae, id est nucis. Est enim in eius domus vestibulo arbor nucis in qua sermo est, eo quod fuerit appensus martyr Acacius et defunctus.