monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 34, 1
Illo quoque tempore quo sacratissimus Theodotus Antiochenam regebat Ecclesiam, Theodorus Mopsuestiae quidem episcopus, sed totius doctor Ecclesiae, dum contra universam cohortem haereticorum fortiter dimicasset, terminum vitae sortitus est. Is enim Diodori quidem magni doctrina potitus est. Ioannis vero sacratissimi fuit socius atque cooperator.