monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 14 > sectio 46 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 33, 5
Post hoc vero supplicium impius atque ferox virgam grossam, spinis undique plenam, per eius meatum iussit induci, ut hoc modo spiritum fortissimus decertator emisisset. Sed et alia multa ab illis impiis sunt praesumpta. Nec tamen mirandum est quia illorum ferocitatem et impietatem longanimiter Deus omnium patiatur, quando ante imperium maximi Constantini quicunque fuerunt Romanorum imperatores, contra veritatis ministros vehementer insanierunt.