monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 33, 2
Beniamin autem audiens monita legatarii: Impossibile est, inquit, non me participare lumen aliis, quod ipse percepi. Quanto enim supplicio dignus sit qui talentum abscondit, sacra Evangeliorum testatur historia. Sed rex horum tunc nihil agnoscens, iussit eum absolvi a vinculis. At ille praedicare nullatenus quiescebat; et capiens eos qui ignorantiae caligine tenebantur, intelligibili luci iugiter offerebat.