monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 31, 1
Hormisdas quidam valde nobilis apud Persas erat, qui patrem praefectum habuerat. Hunc dum rex agnovisset esse Christianum, deduci fecit, et imperavit ut salutarem negaret Deum. At ille: Nec iustum, inquit, nec utile praecipis, imperator. Nam qui docetur ut Deum omnium facile contemnat ac deneget, facillime quoque spernit imperatorem, cum et ipse sit particeps naturae mortalis.