monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 30, 3
Tale est enim ignem adorare, quale eius aedificare templum. Hinc ergo sumens tempestas initium, saevissime atque ferociter circa pietatis alumnos intumuit, et triginta iugiter annis fluctuatio dira permansit, a magis veluti quibusdam procellis agitata. Magos enim appellant Persae eos qui elementa deificant. Quorum fabulas in alia conscriptione monstravimus, in qua horum interrogationibus dignas solutiones obtulimus.