monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 28, 4
Tunc lapis dimissus veniens usque ad faciem nefandissime blasphemantis, vultum eius valde corrupit, caput contrivit, cerebrumque in terram dispersit. Hoc dum dux exercitus cognovisset, qui se civitatem capturum esse minabatur, siluit, et rebus ipsis victum se esse professus est, et metuens quaesivit pacem. Sic ergo omnium rex fidelissimum hunc principem conservavit, cum et iste servitutem profiteatur, et competens offerat Domino ministerium.