monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 28, 1
Tale aliquid a Domino eius consolatore etiam Parthico praelio gestum est. Nam cum illi Romanos vacare cognovissent, et civitates in confinio constitutas debellarent, pacisque pacta transcenderent, vastatis finibus nemo ferebat auxilium. Imperator namque de pace praesumens, duces et milites ad alia bella direxerat. Tunc ergo imbre vehementissimo et grandine deposita, ulterius eos Deus accedere non permisit, equorumque ligavit cursum, ita ut viginti diebus totidem ambulare stadia non valerent. Duces vero venientes, et congregantes exercitum, et in priori bello obsidentes urbem, imperatoris vocabulo nominatam, reprobi inventi sunt.