monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 27, 4
Cumque dixisset episcopus non debere a quolibet obligationem recipere, et mandasset quia solutus esset, ille tamen eius non suscepit solutionem, donec qui ligaverat multo labore requisitus, ei communionem quam prohibuerat reddidisset. Idolorum igitur templa, quae fuerant derelicta, a fundamentis evelli fecit, ut posteri neque vestigium erroris pristini reperirent. Hunc enim sensum etiam in sua lege conscripsit. Quando igitur Roilas, dux Scythiae, transivit Istrum, et cum innumero exercitu vehementer Thracias depopulatus est, ipsamque regiam civitatem obsidere se et subvertere minabatur, supernis iaculis atque fulminibus eum maiestas divina percutiens, et ipsum et omnem simul concremavit exercitum.