monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 26, 1
Huius doctoris reliquiae sequenti tempore in regiam devectae sunt civitatem. Rursumque fidelissimus populus per pelagus, quasi per terram currens, undas Bosphori lampadibus et cereis obvelavit. Hunc ergo thesaurum illi civitati recondidit imperator. Qui sui avi et vocabulum sortitus est, et pietatem servat inviolabilem. Is in eius loculo defigens oculos atque frontem, pro Arcadio et Eudoxia genitoribus supplicavit, ut ignoranter delinquentibus veniam condonaret.