monumenta.ch > Hieronymus > Genesis, 40 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 24, 1
Eo tempore cum discordia sacerdotum etiam respublica magnis concussionibus turbabatur. Hunni namque transeuntes Istrum, Thraciam devastabant. Isauriae quoque latrones maxima multitudine congregata usque ad Carenos et Phoeniciam venientes, urbes et vicos in medio positos depopulati sunt. Per idem tempus Stilicon magister armorum erat apud Honorium magna praeditus potestate, habebatque sub se Romanorum plurimos atque gentilium.