monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 21, 2
Cumque is qui viderat evigilasset, somnium retulit fidelibus viris. Deinde requirens eos qui a praefecto comprehensi fuerant et verberibus macerati, invenit Eutropium, eique retulit visionem. At ille flens, orationem sibi dari ab eo qui viderat imploravit. Cumque diversos praefectus affligeret, nec personas incendii reperiret, etiam mulieres quasdam tenens suadebat ut episcopi communionem amplecterentur Arsatii, et multae quidem declinaverunt; Olympias autem iniustum credens nequitiae satisfacere, dixit: Adiice mihi calumniatores, et violentias maiores impone; mihi vero fas non est communicare, et ea facere quae piis non licet perpetrare. Quam dum nequisset declinare praefectus ut communicaret Arsatio, tunc dimissam, et post paucum tentam, multo nudavit auro: hoc modo credens eius frangi constantiam.