monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 21, 1
Eo siquidem tempore lector Eutropius est detentus, quasi et ipse in ecclesiam misisset ignem. Qui dum multa fuisset tormenta perpessus, redactus in carcerem, post paululum est defunctus. Quid autem de eo contigerit existimo esse memorandum. Quidam vidit in somnis astitisse altari virum pulchritudine et magnitudine decoratum, quasi in honore martyris Stephani consistentem et quasi cogitantem, eo quod boni viri nusquam invenirentur, atque totam se circumire civitatem, et nisi Eutropium nullum penitus invenisse.