monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 20, 5
Eo tempore etiam grando vehemens Constantinopoli et circa eius suburbana descendit. Quod factum est consulatu eodem Honorii sexto et Aristenis , die tricesima Septembris mensis; quod dicebant Dei iracundia gestum, eo quod sine iudicio Ioannes fuerat condemnatus. Quibus verbis crementum dedit mors Augustae continuo subsecuta. Quarta namque die post grandinem est defuncta.