monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 20, 4
Nec sic tamen illi affectum deposuere Ioannis; verum publice plurimi convenire nec in platea, nec in balneo praesumebant. Quibusdam etiam erat domi quoque manere periculosum, ita ut civitatem declinarent; multi siquidem viri plurimaeque mulieres nobili genere procreatae, virginitate atque virtute vitae laudabiles, fugerunt.